«« Volver a Transcripciones de Bulas Papales

CLEMENS Episcopus, Servus servorum Dei, carissimo in Christo filio, Eduardo Régi Angliae illustri, salutem et Aposlolicam benedictionem.

Pastoralis preminentiae folio, disponente illo qui cuncta disponit, licet immeriti praesidentes, hoc precipue ferventer appetimus, hoc votis ardentibus assectamus, ut excusso a nobis negligentiae somno, circa Gregis Dominici custodiam, submovendo noxia et agendo prosutura, animas Deo lucrifacere, sua nobis cooperante gratia, valeamus.

Sane dudum, circa Promotionis nostrae principium ad apicem Apostolicae dignitatis, ad nostrum quadam levi suggestione pervenit auditum, quod ab olim de flatu Sathanae in Templariorum Ordine sparso pestiferi generis femine, subcrevit ex illo messis odibilis, fructus pestiferos ex sui natura producens: Videlicet quod Templarii sub Religionis pallio militantes exterius, in Apostasiae perfidia intus vixerunt hactenus, in detestabili haeretica pravitate.

Caeterum tunc attendentes, quod Ordo ipsorum longis retro temporibus multae refulsit Nobilitatis gratia et decoris, ac magna fidelium devotio diu viguit apud eos, quodque tunc nullam audiveramus super praemissis suspicionem, vel infamiam contra ipsos, et nihilominus quod à suae Religionis exordio portaverunt publicae Signum Crucis, corpora exponentes et bona contra inimicos Fidei pro acquisitione, retensione ac defensionc Terrae Sanctae Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi pretioso Sanguine consecratae, suggestioni praedictae noluimus aures credulas exhibere.

Verum postea auribus carissimi in Christo Filii nostri Philippi Regis Francorum illustris insonuit, quod singuli Fratres dicti Ordinis in suis Professione, cum Ordinem ipsum ingrediuntur, expressis verbis abnegant Dominum Jesum Christum; Nec non ldolum adorant in suis Capitulis, et alia nefanda committunt, quae ob ruborem exprimendi subticemus ad praesens.

Propter quod idem Rex, ad requisitionem Inquisitoris haereticae pravitatis in Regno suo generaliter a Sede Apostolica deputati, de Prelatorum , Baronum, ac aliorum sapientum deliberatone solenni, Magistrum Majorem, et alias singulares personas dicti Ordinis, quae tunc erant in Regno suo, una die cum magna excogitata diligentia capi fecit, Ecclesiae judicio presentandas, et eorum bona mobilia et immobilia salvae custodiae assignari pro Terra Sancta, si dictus Ordo damnetur; alioquin pro ipso Ordine fideliter conservanda.

Deinde praefatus Magister dicti Ordinis spontaneè confessus est palam, presentibus majoribus Personis Ecclesiasticis Parisius, Magistris in Theologia et aliis, corruptionem erroris, Abnegationis Christi in Fratrum Professionibus contra primam Institutionem Ordinis praefati, insitigante Sathana introductam.

Quam plurimi etiam Fratres dicti Ordinis, ex diversis partibus dicti Regni Francorum dicta scelera funt confessi, veram et non simulatam agentes paenitentiam de commissis; prout haec dictus Rex nobis per suas litteras intimavit, et ad Nos etiam postmodum pervenerunt, fama publica deferente.

Nos quoque Fratrem unum Militem dicti Ordinis, magnae generositatis et auctoritatis Virum, super pravitate jam dicta personaliter examinavimus: qui dictum facinus Abnegationis Jesu Christi, in ingressu dicti Ordinis a se commissum, sponte confessus fuit plenarie coram Nobis.

Et adjecit se vidisse, quod quidam Nobilis in praesentia ducentorum Fratrum, vel plurium dicti Ordinis, inter quos erant centum Milites, vel circa, ultra mare, videlicet in Regno Cypri, per praefatum Magistrum dicti Ordinis in Capitulo suo in Fratrem Templi receptus fuit: et ibi, in dictorum Magistri et Fratrum praesentia, idem Nobilis, ad mandatum ipsius Magistri, dictum facinus in sua receptione commisit.

Ex quibus, si in Agro plantationis dicti Ordinis, qui ager putabantur esse virtutum, et grandis sublimatis speculo praelucebat, diabolica (quod absit) sint femina feminata, gravi nostra viscera commotione turbantur.

Sed si praemissa veritate non nitantur, ea comperta, cessabit turbatio, et secundum Deum jucunditas orietur. Unde ad investigandum veritatem hujusmodi fine mora proponimus intendere, et quantum Deus dederit, efficaciter vigilare.

Ea propter, quia sicut insinuatione multorum accepimus, super praefactis criminibus contra Témplarìos ipsos, fama, seu veriùs infamia communis, continue suscipit incrementum; et ob hoc urget Nos conscientia, ut in his officii nostri debitum exequamur.

Magnitudinem Regiam requirimus rogamus et hortamur attente, quatenus quam citius post receptionem praesentium commode poteris, praedictis omnibus intenta meditatione pensatis, sic prudenter, sic caute, sic secrete, de sapientum Secretariorum tuorum consilio studeas ordinare, quod omnes et singulos Templarios Regni tui, et alios qui reperientur in eo, et eorum bona mobilia et immobilia per bonas personas, omni, maxime quoad bona ipsa, suspicione carentes, meliori modo, quo fieri poterit, capi facias uno die; personas coram faciens, donec tuae Magnificentiae scribamus aliud, nostro et Sedis Apostolicae nomine, in locis tutis sub fida custodia detineri.

Bona vero ipsorum mobilia et immobilia aliquibus bonis personis, de quibus non sit verisimile quod in his, vel in similibus velint fraudem aliquam adhibere, facias commendari, nostro nomine fideliter conservanda, quousque per Nos aliud fuerit ordinatum.

Quae quidem Personae de dictis bonis omnibus et singulis teneantur in praesentia Fratrum quarumlibet Domorum dicti Ordinis, et aliarum plurium bonarum personarum, et maxime dictis Domibus vicinarum, Inventaria facere, et cum tempus fuerit plenam de ipsis reddere rationem.

Quarum Personarum depositariarum, propter bonorem tuum, ut melius negotium sine bonorum direptionis et dissipationis suspicione procedat, nullae sint de tuis Officialibus servientibus vel aliis servitoribus quibuscumque.

Provisurus quod Terrae, ac Vineae Templariorum ipsorum, eorum expensis, more solito excolantur; ut bona ipsa dictis Templariis, si reperiantur innocentes, alioquin pro terra Sancta integre conserventur.

Taliter Te super his habiturus, quod exinde, praeter humanae laudis praeconium, apud Deum, cuius in hac parte negotium agitur, gratiae tibi proveniat incrementum: et nihilominus ex hoc nostram, et Apostolicae Sedis gratiam plenius merearis. Quicquid autem super praemissis fieri jusseris, et quicquid fuerit executioni mandatum, Nobis, quam celerius fieri possit, tuis Literis intimare procures.

Datum Pictavis, X. Kalendas Decembris Pontificatus nostri anno tertio.

«« Volver a Transcripciones de Bulas Papales

Dejar un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *